Jump to content

Arx Vainensis

E Vicipaedia
(Redirectum de Fort Wayne)
Basilica Comitati Allensis in Arce Vainense

Arx Vainensis[1][nota 1][2] (Anglice: Fort Wayne) est urbs a Duce Antonio Wayne "Furioso" anno 1794 condita, magnitudine secunda in Indiana, sedes comitatus Allensis. Habitant in urbe circa 220 000 milia hominum. Secundum Censum Civitatum Foederatarum MMXX, habitant 263,886 hominum.[3]

Arx Vainensis ad confluentem fluminum Sancti Iosephi et Sanctae Mariae iacet, quae flumina influunt in Flumen Maumense, quod in Lacum Erieum influit.

Aevum Amerindorum

[recensere | fontem recensere]

Indigenae sunt Indi Americani nationis Miami. In Cecionga vico per aestatem incolebant, in Kentukia ('pastus bonus' in lingua Cherokeensi) autem hibernabant.

Aevum Francogallicum

[recensere | fontem recensere]

Exercitus Francogallus Castrum Philippicum (vulgo Fort St.Philippe) in Cecionga anno 1715 condidit. Instauratus est nomine "Castro Miamo," de nomine tribus Indianorum. Captum est castrum ab exercitu Britannico Bello Septenni (vel Bello inter Gallos et Indianos gesto). Foedus Lutetiae Indianam ad Britanniarum Regnum dedit.

Praefecta urbi est Saron Tucker(en) democraticae factionis. Tucker Thoma Henricio, praefecto longinquissime in officio, successit. Henricius mortuus est a cancro gastrico 28 Martibus 2024 a.C.n.. Dehinc electa est Tucker in concilio factionis democraticae comitati Allensis, et prima praefecta urbis Nigra facta est in urbe. [4]

Cancellarius

[recensere | fontem recensere]

Cancellarius urbis est |Ioannes McGauley, qui ab mense Ianuario anno 2026 hoc munere fungitur. Magistratus electus est, qui acta publica, ordinationes, et agendas conventuum curat, atque inter cives et consilium urbis medius intercedit.

Ante hoc officium, curator curiae Superioris comitatus Allensis fuit (2014–2025), et antea tabularius eiusdem comitatus (2006–2014). [5]

In consilio urbis sedent novem senatores, quorum sex regiones singulas repraesentant et tres universam urbem.

  • Generales
    • Martinus Bender, Republicanus
    • Michelle Chambers, Republicana
    • Thomas Freistroffer, Democraticus
  • Municipales
    • Paulus Ensley, Regio I
    • Russ Jehl, Regio II
    • Nathan Hartman, Regio III
    • Scott Myers, Regio IV
    • Geoff Paddock, Regio V
    • Rohli Booker, Regio VI

Castrum Vainense in "Cingulum Robiginosum" iacet. In medias centurionis vicensimas, fructus per capita fuit 120 per centum in medio nationale. Hodie, fructus est 80 percentum. Praefectus Ricardus formam proposit ad rete digitale faciendo cum Verizon Wireless anno 2005. Populus Castri sperant in illa nova technica et officia nova eius.

Prima natio Indica nota in loco est Miamensis. Pars Germana prima est in magnitudione. Familiae Dahm, Helmke, Shoaff, Schmidt, et Scheibenberger illustres sunt inter Germanos. (Progenies magnus Helmcorum Paulus est, vide "Maior," supra).

Multi sunt Francogalli, Angli, et Caledonii. Familia McMillen est prima inter Caledonios. Scoti multi sunt. De Europa Orientale sunt Poloni et Alba Ruthenia, Bohemi et Slovachi. Communitas Macedonica in majoribus est extra Macedonia Slavica. Ivanus Lebammoff, propraefectus urbanus, Macedo est. Populus Graecus parvus est, praesertim de Macedonia Graece in Graecia Septentrionale. Itali sunt pleni, et primus inter familias Italicas est familia Talarica (vide Senatum, supra).

Plena est urbs Arabis, praesertim de Libanum sed de Iraquia et Aegypto quoque. Gens Bojrab praeclara est inter Arabos.

Magna et antiqua est communitas Africana-Americana. Praeclarus in America est Rodericus Woodson, qui in Gymnasio Snideri iuvenis studebat, sed in urbe est Gulielmus Warfield, floruit in principio saeculi vicensimi. Africanus-Americanus Barker Davie fuit chemicus forensicus qui in urbe habitabat.

Magna est communitas Hispanica. Populus Hispanicus de omnibus partibus Hispanicis est, sed praesertim de Mexico, de Cuba et de Portu Rico.

De partibus Asiaticis Orientalibus veniunt Sini, Vietnamenses, Laoti et Hmongi (Montani). Indiani et Pakistani de subcontinente Indico veniunt.

  • Atrimentum (Anglica Ink; promulgatio Africana-Americana)
  • Diurna-Publica (Anglica Journal-Gazette)
  • Gelu Illiminatum (Anglica Frost Illustrated; promulgatio Africana-Americana)
  • Nuntii-Vigil (Anglica News-Sentinel)
  • Tribunus Macedonicus (Anglica Macedonian Tribune; promulgatio Macedonica)
  • WAJI-FM 95.1
  • WBCL-FM 90.3
  • WBNI-FM 88.7
  • WBOI-FM 89.1
  • WBTU-FM 93.3
  • WBYR-FM 98.9
  • WCYT-FM 91.1
  • WEXI-FM 102.9
  • WFCV-AM 1090
  • WFWI-FM 92.3
  • WGL-AM 1250
  • WGL-FM 94.1
  • WGLL-FM 102.3
  • WGOM-AM 860
  • WIFF-AM 1570
  • WJFX-FM 107.9
  • WJHS-FM 91.5
  • WKJG-AM 1380
  • WLAB-FM 88.3
  • WLDE-FM 101.7
  • WLYV-AM 1450
  • WMEE-FM 97.3
  • WMRI-FM 106.9
  • WNHT-FM 96.3
  • WOWO-AM 1190
  • WPDJ-AM 1300
  • WSHI-FM 106.3
  • WQHK-FM 105.1
  • WVSH-FM 91.9
  • WXKE-FM 103.9

Institutiones Scientiae

[recensere | fontem recensere]

Scholae Grammaticae

[recensere | fontem recensere]

Vide Indicem Scholarum Grammaticarum in Castro Vainense

Gymnasia Minora

[recensere | fontem recensere]
  • Publica
    • Gymnasium Minorum ad Lacum
    • Gymnasium Minorum Hortus Memorialis
    • Gymnasium Minorum Ceciongense
    • Gymnasium Minorum Lane
    • Gymnasium Minorum Blackhawk
    • Gymnasium Minorum Ieffersonense

Universitates

[recensere | fontem recensere]
Regiones Indianae
Sicagoterra (continet Suburbia Sicagonis (Indiana)) • Michiana • Regio Comitatum Novem • Indiana Australis
Urbes Maiorae
Andersonium • Bloomingtonium • Caramela • Columbus • Elcartus • Evansvilla • Piscatores • Castrum Vainense • Garia • Hammondium • Indianapolis • Cocomo • Fides • Laurentia • Misavaca • Muncium • Nova Albania • Ricmondium • Flexuvium Australe • Terra Alta
  1. ↑ Vel fortasse "Wayne Castra", secundum Ecclesiam Catholicam Romanam

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]