Constans Fermiana
| Constans Fermiana | |
|---|---|
| Notatio | GF |
| Dimensiones | L5 M T−2 |
| Magnitudo | 1.435851(7)×10−62 kg m5 s−2 1.435851(7)×10−62 J m3 |
| Constans Fermiana naturalis | |
| Notatio | G0 F |
| Dimensiones | L−4 M−2 T4 |
| Magnitudo | 4.5437956(23)×1014 kg−2 m−4 s4 4.5437956(23)×1014 J−2 1.1663787(6)×10−5 GeV−2[1] |
Constans Fermiana (GF aut formā naturali saepe G0
F notata) est quantitas constans in physica particularum adhibita, cuius dimensiones sunt L5 M T−2, aut, formā naturali, L−4 M−2 T4.
Nomen in honorem Henrici Fermi (1901–1954) physici Italici electum est, qui anno 1933 suam theoriam proposuit ad dilapsionem beta(en)[2] explicandam.[3][4][5][6]
Duae eiusdem constantis formae, GF et G0
F, hac ratione inter se coniunguntur:
Constans Fermiana valet 1.435851(7)×10−62 kg m5 s−2; constans autem Fermiana naturalis valet 4.5437956(23)×1014 kg−2 m−4 s4.
De mensione quantitatis
[recensere | fontem recensere]Accuratissima determinatio e mensura temporis vitae(en) muonis habetur, quod inversē proportionale(en) est quadrato constantis Fermianae (GF).[7] Forma naturalis constantis—id est unitatibus naturalibus(en) expressa—est,[8][1]
ubi g est constans copulationis(en) interactionis debilis et MW est massa bosonis W(en), qui, intercedens, dilapsionem de qua agitur moderatur.
In theoria canonica, constans Fermiana ad valorem exspectatum vacui Higgsiani(en) refertur:[9]
In approximatione, correctionibus quantisticis neglectis, habetur:
Haec formula porro simplicior reddi potest ope anguli Weinbergiani(en), ratione inter bosones W et Z(en) adhibitā quam aequatio praebet, ita ut:
De significatu physico
[recensere | fontem recensere]

Constans Fermiana vim interactionis debilis in regiminibus humilium energiarum aestimat. Nam in theoria Fermiana, interactiones inter fermiones, quales sunt processus β et dilapsio muonis, per interactionem quadrifermionicam approximantur, atque in hac descriptione quantitas G0
F magnitudinem huius interactionis determinat: quo maior est G0
F, eo maior, ceteris paribus, est probabilitas processūs debilis.
Theoria Fermiana dicitur “efficax(en)”, quia in regiminibus humilium energiarum non necesse est bosones vectoriales W± et Z0 tractare, qui in theoria electrodebili(en) interactiones debiles moderantur; quum enim processūs energia multo minor sit quam massa bosonis W, propagatio eius per interactionem localem quadrifermionicam approximari potest. Attamen, quum haec sit theoria efficax tantum quae in regiminibus altarum energiarum non valeat, non est habenda theoria fundamentalis interactionis debilis. Nam in theoria electrodebili bosones W+, W− et Z0 interactiones debiles moderantur; descriptio igitur quadrifermionica obtinetur quasi limes in regiminibus humilium energiarum illius theoriae.
De ordinibus magnitudinis energiarum
[recensere | fontem recensere]E ratione inter constantem gravitatis (G) et constantem Fermianam naturalem (G0
F) etiam ratio inter peculiares energias interactionis debilis et peculiares energias gravitatis deduci potest:[10][11]
qua
- est celeritas lucis in vacuo,
- est constans Planckiana minuta,
- est constans gravitatis universalis,
- est , seu 4.691×10−8 J,
- est energia Heavisidiana-Planckiana, seu , seu 5.518×108 J.
Haec ingens differentia inter regimen energiae interactionis debilis et regimen energiae Planckianum ad quaestionem hierarchiae(en) pertinet.
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 CODATA Value: Fermi coupling constant. 2022 CODATA recommended values (). National Institute of Standards and Technology (CFA).
- ↑ De nomine dilapsionis cf. versionem Latinam vocabuli Theodisci Zerfall apud Lucusaltianum, Petrum (2026). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Tom. VII, U–Z (ed. XXVI) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 339.
- ↑ Fermi, 1933.
- ↑ Fermi, 1934.
- ↑ Fermi, 1934 bis.
- ↑ Fermi & Wilson, 1968.
- ↑ Chitwood & al., 2007.
- ↑ Griffiths, 2009 [1987].
- ↑ Plehn & Rauch, 2005.
- ↑ Cfrn. Burgess, Ibáñez et Quevedo, 1998, ubi tamen Energia Planckiana in loco energiae Haevisidianae-Planckianae adhibetur.
- ↑ Cfr. Carroll, 2005, p. 2, tabella 1, ubi tamen Energia Einsteiniana-Planckiana in loco energiae Haevisidianae-Planckianae adhibetur.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Burgess, C. P.; Ibáñez, L. E. & Quevedo, F. (). Strings at the Intermediate Scale, or is the Fermi Scale Dual to the Planck Scale? [PDF]. doi:10.48550/arXiv.hep-ph/9810535. arXiv:hep-ph/9810535.
- Carroll, S. M. (). Is Our Universe Natural? [PDF]. doi:10.48550/arXiv.hep-th/0512148. arXiv:hep-th/0512148.
- Chitwood, D. B.; et al. ANNOTATIO: Banks, T. I.; Barnes, M. J.; Battu, S.; Carey, R. M.; Cheekatmalla, S.; Clayton, S. M.; Crnkovic, J.; Crowe, K. M.; Debevec, P. T.; Dhamija, S.; Earle, W.; Gafarov, A.; Giovanetti, K.; Gorringe, T. P.; Gray, F. E.; Hance, M.; Hertzog, D. W.; Hare, M. F.; Kammel, P.; Kiburg, B.; Kunkle, J.; Lauss, B.; Logashenko, I.; Lynch, K. R.; McNabb, R.; Miller, J. P.; Mulhauser, F.; Onderwater, C. J. G.; Ozben, C. S.; Peng, Q.; Polly, C. C.; Rath, S.; Roberts, B. L.; Tishchenko, V.; Wait, G. D.; Wasserman, J.; Webber, D. M.; Winter, P.; Zolnierczuk, P. A. (). Improved Measurement of the Positive-Muon Lifetime and Determination of the Fermi Constant. Physical Review Letters. 99 (3). doi:10.1103/PhysRevLett.99.032001. PMID 17678280. bibcode:2007PhRvL..99c2001C. arXiv:0704.1981.
- Fermi, H. (). Tentativo di una teoria dei raggi β. La ricerca scientifica [PDF]. 4 (2). pp. 491–495.
- Fermi, H. (). Tentativo di una teoria dei raggi β. Il nuovo cimento. 11. pp. 1–19. doi:10.1007/BF02959820. bibcode:1934NCim...11....1F.
- Fermi, H. (). Versuch einer Theorie der beta-Strahlen. I. Zeitschrift für Physik. 88 (3–4). p. 161. doi:10.1007/BF01351864. bibcode:1934ZPhy...88..161F.
- Fermi, H.; Wilson, F. L., intpr. ( []). Fermi's Theory of Beta Decay. American Journal of Physics. 36 (12). pp. 1150–1160. doi:10.1119/1.1974382. bibcode:1968AmJPh..36.1150W.
- Griffiths, D. ( []). Introduction to Elementary Particles (2a. ed.). pp. 314–315. ISBN 978-3-527-40601-2.
- Plehn, T. & Rauch, M. (). Quartic Higgs coupling at hadron colliders. Physical Review D. 72 (5). doi:10.1103/PhysRevD.72.053008. bibcode:2005PhRvD..72e3008P. arXiv:hep-ph/0507321.