Cursus

Cursus[1][2] (-ūs, m.) est modus per terram incedendi quo homines vel animalia celeriter pedibus suis progrediuntur. Cursus ab ambulatione in hoc differt, quod ambo pedes regulariter simul a terra attolluntur. Vocabula secundum celeritatem diversa adhibentur ad cursum significandum: cursus lentus, qui diu toleratur, et cursus celer, qui ad anhelitum(en) ducit.
Cursus, genus exercitationis populo gratum, est una ex antiquissimis ludi athletici generibus. Exercitatio scitur esse valetudini bona; nam respirationem et cordis pulsum iuvat, atque quaslibet superfluas caloris mensuras(en) comburit. Cursus hominem servat aptum et activum; praeterea animum afficit. Cursus ad sitim ducit; itaque magni momenti est aquam bibere quotienscumque curritur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cfr. “cursus” apud Forcellini, Aegidium; Furlanetto, Iosephum red.; Corradini, Franciscum cur.; et Perin, Iosephum cur. (1733–1965). Lexicon Totius Latinitatis. Tom. I [PDF]. Bononiae: Arnaldus Forni [forma quaesitoria interretialis]. p. 924.
- ↑ Cfr. “cursus” apud C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad cursum spectant. |
|
Haec stipula ad societatem spectat. Amplifica, si potes! |
