Jump to content

Dengdia

E Vicipaedia
Wikidata Dengdia
Res apud Vicidata repertae:
Dengdia: Dengdia
Dengdia: Dengdia
Civitas: Germania
Locus: 52°8′59″N 10°36′29″E
Numerus incolarum: 2 692
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Guelpherbytensis, Elm-Asse

Geographia

Superficies: 18.26 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Guelpherbytum, Dettum, Ohrum, Kissenbruga

Tabula aut despectus

Dengdia: Situs
Dengdia: Situs
Ecclesia in vico Dengdia Minore sita.

Dengdia[1] (Theodisce et Saxonice Denkte) est commune Saxoniae Inferioris in Circulo Guelpherbytensi situm. Denkte e vicis Dengdia Maiore[1][2] (Theodisce Groß Denkte) (2057 incolae), Dengdia Minore[1][2] (Theodisce Klein Denkte) (441), Nova Villa[3] (Theodisce Neindorf) (336) atque Suthemium[4] (Theodisce Sottmar) (275) constat.

Dengdia anno 856 nomine Mark Dengdia primo in actis descripta est, vicus Nova Villa[3] (Theodisce Neindorf) iam anno 822. Postea possessio Guelphorum facta est. Annis 1807 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum iterum ad Ducatum, post annum 1918 ad Rem Publicam Brunsvicum pertinuit. Quae autem ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1974 Dengdia cum vicis supra dictis coniuncta est. Ab eodem anno ad Asse commune generale pertinuit. A die autem 1 Ianuarii 2015 pars maioris communis generalis Elmae-Assae est.

  1. 1 2 3 Orbis latinus : Lexikon lateinischer geographischer Namen des Mittelalters und der Neuzeit / 1. A-D.
  2. 1 2 De interpretatione toponymica adiectivorum Germanicorum "Klein" et "Gross" per Latina "Minor-us" et "Maior-ius", vide: Casemir, K., Ohainski, U., & Udolph, J. (2018). Die Ortsnamen des Landkreises Helmstedt und der Stadt Wolfsburg (Niedersächsisches Ortsnamenbuch, Teil VII). Verlag für Regionalgeschichte.
  3. 1 2 Monumenta Germaniae Historica (1891). Diplomata Regum et Imperatorum Germaniae (Tomus XXV, Geschichtsquellen der Provinz Sachsen). H. Böhlau.
  4. ↑ Mülverstedt, G. A. (Ed.) (1891). Urkundenbuch der Stadt Wernigerode bis zum Jahre 1574. O. Hendel.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Dengdiam spectant.
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!