Jump to content

Functio linearis

E Vicipaedia

Functio linearis est functio formae f(x)=k⋅x+d;k,d∈ℝ. Graphium functionis linearis linea directa est.

Discriminantur tres subspecies functionum linearium:

1.) Functiones constantes: k=0, ergo formae f(x)=d; sunt.

2.) Functiones lineares homogenae: d=0, quibus forma f(x)=k⋅x est.

3.) Functiones lineares inhomogenae, quae formae f(x)=k⋅x+d sunt.

Proprietates

[recensere | fontem recensere]

Proprietates functionum constantium in pagina propria enumerantur.

Functiones homogenae semper originem O(0|0) continent, cum functionibus inhomogenis semper punctum P(0|d) sit. Utrique speciei functionum linearium multae proprietates communes sunt:

1.) Functiones lineares et homogenae et inhomogenae semper aeque ascendunt aut descendunt; derivatio talis functionis semper k aequat: (k⋅x+d)′=k.

2.) Integralis functionis linearis functio quadrata est: ∫(k⋅x+d)dx=12k⋅x2+d⋅x+c;c∈ℝ.

3.) Omnibus functionibus homogenis et inhomogenis singula zera sunt:

k⋅xzerum+d=0,

ergo k⋅xzerum=−d,

ergo xzerum=−dk

4.) Relatio inter mutationem y et mutationem x in functionibus linearibus describitur per coefficientem inclinationis K, qui exprimitur ut ratio mutationum Δy ad Δx. Haec mathematice per sequentem formulam repraesentatur:

K=ΔyΔx

5.) Quod derivatio harum functionum constans est (quae numquam 0 aequat), quibus nulla extrema neque puncta inflexionis sunt.

6.) Omnibus numeris realibus definitae sunt neque eis saltus sunt.

Nexus interni

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]

"maths online function plotter" - instrumentum ad graphia functionum describenda (lingua anglica)