Jump to content

Furry fandom

E Vicipaedia
Turba furrorum in Indonesia amictus suos gerentium.

Furry fandom est societas vel subcultura eorum, quos delectant animalia anthropomorphica(en): bestiae scilicet fictae, quae variis modis assimilatae sint hominibus, praecipue vi loquendi, more civili, ac bipedi figura.[1] Illi sunt furri[2] (Anglice furry, quod dicit villosum sicut bestiae pellem) et rebus student anthropomorphicis fere omni arte apta, sive depingendi, sive narrandi, sive imitandi, velut in pictura, in animatione, in vestitu, in cantu, in fabulis, et in ludis. At primae sunt artes oculorum, quia furri per speciem maxime huiusmodi animalibus fruuntur.[3]

Plerique furri fingunt sibi animal sic anthropomorphicum in personam (Anglice fursona), cuius genere et aspectu afficiuntur tanto peculiari sensu congruitatis, ut, dum nomen et imaginem eius aliis furris tamquam sua propria proponunt, id putent magis repraesentationem sui quam simulationem. Facile est hoc interreti, ubi illi multum inter se conversantur.[4] Ut autem ista repraesentatio re vera visibilis ac palpabilis fiat, nonnulli etiam amictum habent pretiosum, qui formam talis personae exprimit (Anglice fursuit). Hi amictus geruntur praesertim in conventibus furrorum (Anglice furry conventions), ubi multi furri ex diversis locis congregantur.[5]

Ferme furri nec credunt se vere bestias esse, nec similes illis fieri volunt aut corpore aut more.[6] Minime omnium cupiunt cum bestiis coire, quod nefas habent, sicut alii homines.[7] Nihilominus apud vulgus nomen furri plenum est ignominiae, itaque multi furri id celant a cognatis et sociis.[8]

  1. ↑ Aaron, Michael (2017). "More Than Just a Pretty Face: Unmasking Furry Fandom." Psychology Today.
  2. ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  3. ↑ Plante et al., 2023, pp. 240–257.
  4. ↑ Plante et al., 2023, pp. 157–205.
  5. ↑ Plante et al., 2023, pp. 207–230.
  6. ↑ Plante et al., 2023, pp. 644–649
  7. ↑ Plante et al., 2023, pp. 271–274
  8. ↑ Plante et al., 2023, pp. 657–681.
  • Plante, Courtney N.; Stephen, Reysen, red.; Adams, Camielle, red.; Roberts, Sharon E., red. & Gerbasi, Kathleen C., red.. Furscience: A Decade of Psychological Research on the Furry Fandom. Commercii Texiae(en): International Anthropomorphic Research Project. ISBN 978-0997628838

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Furry fandom spectant.
  • WikiFur, libera encyclopaedia furrorum