Jump to content

Gradus Brixiani

E Vicipaedia
Viticultura est una ex industriis quae gradibus Brixianis utitur.

Gradus Brixiani[1][2] (signum °Bx) sunt proportio sacchari quod in solutione aquosa inest. Unus gradus Brixianus est 1 gramma saccharosi in 100 grammatibus solutionis, vim solutionis ut centesima per massam repraesentans. Si solutio solida dissoluta contra saccharosum purum continet, °Bx ad summam solidorum solum accedit. °Bx in industriis vini, sacchari, potionum carbonatarum, sucorum fructuum, et mellis usitate adhibetur. Comparabiles cuius continetur gradus sunt gradus Platoanus[3] (°P), ab industria concoquendi late adhibitus, et gradus Balling, veterrima ex his rationibus tribus atque ergo plerumque in libris antiquatis inventus, sed iam in usu in nonnullis mundi regionibus.[4]

  1. ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. ↑ Ex Adolpho Ferdinando Venceslao Brix, mathematico et ingeniario Germanico.
  3. ↑ Ex Fritz Plato.
  4. ↑ Hough, Briggs, Stevens, et Young 1971.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Boulton, Roger, Vernon Singleton, Linda Bisson, et Ralph Kunkee. 1996. Principles and Practices of Winemaking. Londinii: Chapman & Hall. ISBN 0412064111.
  • Hough, J. S., D. E. Briggs, R. Stevens, et T. W. Young. 1971. Hopped Wort and Beer. Malting and Brewing Science, 2. Londinii: Chapman & Hall.
  • Martinez, Rene. VS1000B Series In-Line Brix Sensors for the Beverage Industry. VitalSensors Technologies LLC. PDF.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]