Meynum


Locus: 52°23′0″N 10°32′0″E
Numerus incolarum: 8 241
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Wasbüttel, Ysinibutle, Rotgesbutle, Vordorf, Brunsvicum, Lerin, Pratum Vitulorum

Meynum[1] (Theodisce et Saxonice Meine) est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Gifhornensis, quae ab anno 1974 sedes administrationis communis generalis Papenteici est. Ad commune etiam vici Abbesbutle[2] (Theodisce Abbesbüttel), Bechtsbutle[2] (Theodisce Bechtsbüttel), Meynum[1] (Theodisce Meine), Wedelheina[3] (Theodisce Wedelheine), Witildbutile[4] (Theodisce Wedesbüttel), Grassel (Theodisce Grassel), Gravenhorstium[5] (Theodisce Gravenhorst) atque Ohnhorstium[5] (Theodisce Ohnhorst) pertinent.
Historia
[recensere | fontem recensere]Meynum anno 1007 primum in actis descriptum est. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducatu a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810-1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1933 ad circulum Gifhornensem pertinet. Ab anno 1946 Meynum pars Saxoniae Inferioris, ab anno 1970 sedes administrationis communis generalis Papenteici est. Anno 1974 vici supra dicti ad Meynum accesserunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
- 1 2 Germanica toponyma cum suffixo -büttel plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-butle-is" n. aut "-butle" n. indeclinabili, quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Watenbutle (Theodisce Watenbüttel) apud NOB IX Stadt Braunschweig[nexus deficit], ubi dicitur "(...) villam Watenbutle (...)"; Adenebutle (Theodisce Adenbüttel) apud Wikiwand, ubi dicitur "(...) curiam unam Adenebutle et unum mansum Bocsele (...)"; Herikesgebutle (Theodisce Harxbüttel) apud Leben in Braunschweig, ubi dicitur "(...) Harxbüttel - erstmals 1007 als "Herikesgebutle" in einer Urkunde von König Heinrich II. erwähnt (...)"; Wulferesbutle (Theodisce Wolfenbüttel) apud Stadt Wolfenbüttel, ubi dicitur "(...) Die erste urkundliche Erwähnung war im Jahr 1118 als „Wulferesbutle (...)".
- ↑ Germanica et Romanica (praecipue Francica) toponyma cum suffixo -e plerumque latinizari solent addita terminatione latinizata "-a-ae". Qua de latinizatione, vide Botanical Latin, ubi dicitur "(...) -e : -a (...)".
- ↑ Vide www.mgh-bibliothek.de, ubi dicitur "(...) in pago Demingon, in prefectura Lindolfi comitis: Biscopeshusen, Witildbutile, Mainum (...)".
- 1 2 Germanica toponyma cum suffixo -horst plerumque latinizari solent addita terminatione latinizata "-horstium-i". Qua de latinizatione, vide Botanical Latin, ubi dicitur "(...) -horst : -horstium (...)".
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Meynum spectant. |
