Jump to content

Neuron coniferum

E Vicipaedia
Structurae nervosae retinae adumbratio: conus unus in medio, octo neura bacillifera ex utroque latere.
Structura morphologica coni

Neuron coniferum vel brevius conus[1] est alterum e duobus generibus photoreceptoriorum in retina vertebratorum inventis. Haec duo genera sunt neura bacillifera et neura conifera. Quae genera non tantum morphologia ut nomina indicant (bacilla segmentum externum longum et bacilliforme habent, coni segmentum externum brevius et conicum) sed etiam multis aliis proprietatibus inter se differunt.

De proprietatibus

[recensere | fontem recensere]

Neura bacillifera multo plura sunt quam conifera sed non isdem locis in retina disposita: coni in peripheria rari sunt, in fovea (retina centrali) stipantur et in centrali fovea soli sunt. Praeterea si multa bacilla in unam cellulam ganglionarem convergunt, econtra unicuique cono saepe respondet unum neuron ganglionare: ita fit ut cum lux in foveam incidit tum visio acutissima et facultas punctorum vicinorum discriminandorum maxima sit. Multa lux tamen conis necessaria est quia paucis photonibus non excitantur. In obscuritate munere suo fungi desinunt atque tum bacillis videmus (scotopia).

Coni ad visionem diurnam et acutam et coloratam aptati sunt, bacilla autem ad visionem nocturnam parvamque lucem in tenebris percipiendam. Nam unum pigmentum (rhodopsinam) habent neura bacillifera nec colores percipiunt sed tantumodo grisei coloris varietates. Econtra coni unum e tribus pigmentis praebere possunt: distinguuntur enim coni caerulei qui longitudines undarum circa 420 nm captant a conis viridibus (circa 530 nm) et conis rubris (circa 560 nm) vel exactius appellantur coni B (brevis longitudo)[2], coni M (media longitudo), coni L (longa). Ita visio humana trichromatica dicitur. Nam alii colores e mixtura signorum intentionis variae plurium conorum conficiuntur. Nam conus ipse nihil aliud facit quam photones a se captos summare cuiuscumque longitudinis: cerebrum deinde coniectura colorem definit secundum conorum species excitatas et magnitudinem excitationis.

Quattuor pigmenta in quattuor speciebus conorum apud multa animalia inveniuntur quae quadrichromata dicuntur (squamata, aves, crocodilia). Pleraque mammalia tamen (praeter simias) dichromata sunt.

De morphologia neuri coniferi

[recensere | fontem recensere]

Neuron coniferum in plures partes dividi solet:

  • segmentum externum cuius extremitas in stratum pigmentosum retinae partim mergitur, ubi sunt sacculi membranei pigmenta ut proteinas transmembraneas praebentes. Isti sacculi sunt invaginationes membranae ipsius segmenti. Ibi fit phototransductio.
  • segmentum internum a cilio connectente cum segmento externo connexum. Ibi inveniuntur mitochondriae quae energiam metabolismo cellulari et synthesi novorum sacculorum praebent.
  • corpus cellulare (soma) et nucleus cum segmento interno directe connectuntur
  • sequuntur fibra interna et processus qui synapsin cum neuro bipolari facit

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  1. ↑ Fons nominum Latinorum apud IMAIOS
  2. ↑ Qui a nostris amicis Anglice loquentibus coni S dicuntur (short = brevis).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]