Jump to content

Rhamses II

E Vicipaedia
Iuvenis Memnon, fragmentum Rhamsis II colossi, hodie in Museo Britannico servatum.

Rhamses[1] (Aegyptice rꜥ-ms-sw et rꜥ-ms-sw, tr. Rīꜥa-masē-sə, IPA [ɾiːʕamaˈseːsə] 'Ra est qui eum tulit'), seu Ramses,[2][3] seu Ramesses (Graece Ῥαμέσσης), vulgo in multis linguis Rameses[4] (circa 1303 a.C.n.–1213 a.C.n.), secundus huius nominis, latissime Rhamses Magnus appellatus[5] fuit divus Aegypti rex, tertius domus undevicensimae Aegypti(en) pharao. Omnino habetur maximus, celeberrimus, potentissimusque Regni Novi Aegypti dux, civitatis quae ipsa fuit clarissimum Aegypti antiquae aevum.[6] Etiam videtur unus ex felicissimis Aegypti antiquae pharaonibus bellicis, qui plus quam quindecim expeditiones militares duxit, omnibus enim victorias reportantibus praeter Proelium Kadesianum(en), quod certamen incertum plerumque existimatur.[7] Annos sexaginta sex fere regnavit, diutissimum ullius pharaonis regnum notum et unum ex regnis diutissimis in historia notis(en), fortasse cum Pepi II, qui mille annos ante vixerat atque annos nonaginta regnavisse dicitur. Eius pater Sethos I et inter filios eius Chamois fuit.

Templum in eius memoriam prope Thebas dedicatum, Ramesseum hodie dictum, cuius ruinae etiamnunc admirationem movent, apud Diodorum Siculum iam descriptum inveneris.[8]

Res gestae et eventa

[recensere | fontem recensere]

Bellum contra Hetthaeos gessit, quos autem proelio apud Cates anno 1285 a.C.n. superare non potuit. Anno 1270 a.C.n. foedus pacis cum imperio Hetthaeorum icit. Quo regnante, Aegyptii multa et praeclara templa exstruxerunt, ut in Thebis. In traditione biblica, 1280 a.C.n. Iudaei sub Mose Aegyptum reliquerunt, sed hoc hodie ab eruditis negatur. Amenephthis (Merenptah) pharao ei successit.

Nexus interni

  1. ↑ Cornelius Tacitus, Annales 2.60.
  2. ↑ "Ramses II.": Rüter, "De Ctesiae Cnidii fide et auctoritate", in Wilhelm Klingender, ed., Programm des evangelischen Gymnasiums zu Gütersloh. Ostern 1873 (Bielefeld, 1873).
  3. ↑ Ramses. Wiley Publishing. 2004
  4. ↑ Rameses. Wiley Publishing. 2004
  5. ↑ Prosperity during the reign of Ramses II (Brittanica.com)
  6. ↑ "The greatest pharaohs of Ancient Egypt". Sky HISTORY TV channel
  7. ↑ Formula:Cite arXiv
  8. ↑ Bibliotheca Historica I.47-49. Haec descriptio ad Hecataeum Abderitem referenda videtur. Ab illis "monumentum Osymandiae" appellabatur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Balout, Lionel, et C. Roubet, eds. 1985. La momie de Ramsès II: contribution scientifique à l'égyptologie. Lutetiae: Recherche sur les civilisations.
  • James, T. G. H. 2000. Ramesses II. Novi Eboraci: Friedman/Fairfax Publishers.
  • Kitchen, Kenneth. 1983. Pharaoh Triumphant: The Life and Times of Ramesses II, King of Egypt. Londinii: Aris & Phillips. ISBN 0856682152.
  • Tyldesley, Joyce. 2000. Ramesses: Egypt's Greatest Pharaoh. Londinii: Viking/Penguin Books.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ramses II spectant.
Antecessor:
Sethos I
Pharao
1290-1224
Successor:
Amenephthis