Sameren
Locus: 52°19′0″N 7°15′0″E
Numerus incolarum: 797
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Sameren[1] seu Samaron[1] seu Samaran[1] seu Samere[1] (Theodisce et Saxonice Samern) est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Sameren est praeterea pars communis generalis Schüttorf.
Historia
[recensere | fontem recensere]Sameren commune nomine Samaron anno 1110 primo in actis descriptum est[2]. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Sameren ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Sameren cum aliis communibus se ad commune generale Schüttorf coniunxit. Magister civium Gerhardus Schepers est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 3 4 Vide NOB XV Grafschaft Bentheim [nexus deficit], ubi dicitur "(...) Adolf de Samaron (Niesert, Beiträge I Nr. 83 S. 258) 1181 in Samaran (WUB II Cod. Nr. 418 S. 158) 1209 decimam Sameren (WUB III Nr. 57 S. 30) 1213 in villa Samere (WUB III Nr. 70 S. 38) 1271 (A. 18. Jh.) in curia Sameren (WUB III Nr. 875 S. 457) 1272 Erpo de Sameren (...)".
- ↑ Samern.de
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Sameren spectant. |
