Tryptophanum
Appearance

- Videto, ne cum 1. tryptanis[1] medicamentis contra hemicraniam, 2. cum triptano (2,2,3-trimethylbutani) alkeno, 3. cum tryptamino alcaloidi, confundas.
L-Tryptophanum (abbreviatura IUPAC:Trp vel W) est α-aminoacidum et simul unum aminoacidorum viginti e quibus formantur proteina in organismis[2]. In hominibus tryptophanum aminoacidum essentiale valet, quia biosynthesis eius in corpore humano non fit, sed ex alimentis duci debet.
In systemate nervoso L-tryptophanum ad biosynsthesim neurotransmissoris serotonini pernecesse est.
Structura chemica
[recensere | fontem recensere]Nomen chemicum (IUPAC) est acidum (2S)-2-amino-3-(1H-indolo-3-yl)-propionicum.
Ea structura anuli duplici indolis cum acido propionico quoque in alcaloidi tryptaminae invenitur.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]- Biosynthesis serotonini
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Quamquam in usu internationali littera i praefertur, proximitas chemica cum tryptaminum vero usum litterae y moneat.
- ↑ PubChem de tryptophano.