Jump to content

Tyr

E Vicipaedia
Tyr (e manuscrito Islandico saeculi XVII).

Tyr (Nordice Týr, interdum Ziu) est deus Nordicus, Asarum unus, honestissimus et fidelissimus. Filius Hymir et Frillae gigantium secundum Eddam Maiorem est, sed Snorro Sturlaeus in sua Edda Minore eum filium Othini et Friggae esse affirmat.

Pro Marte Romano interdum habebatur, et nomen Anglicum diei Martis tuesday est "dies Tyris"; Dienstag, nomen illius diei Theodiscum, videtur "dies Martis Thincsi" esse, dei Tyri propinqui.

Tyr et Fenrir (Ioannes Bauer, 1911)

Edda Snorronis sic de Tyre narrat:

est adhuc Asa qui Tyr vocatur: hic audacissimus et animosissimus est, victoriaeque inter pugnandum auctor insignis; hunc votis invocare expedit hominibus fortitudini studiosis. Est loquendi formula, qua is, qui ceteros homines antecellit, nec ulla curat objecta impedimenta, ty-hraust appellatur. Idem sapiens fuit, ita ut sapiens quisque ty-spak dicatur. Inter alia exempla animositatis ejus hoc est: quum Asae lupum Fenrerem persuadendo adduxissent, ut vinculum, Gleipnerem, sibi inici pateretur, non prius credidit eos se vinculis exsoluturos, quam manum Tyris, ori lupi immissam, pignori dedissent. Lupus autem, quum eum solvere Asae nollent, manum, qua nunc úlflið (articulus lupi, i. e. carpus) dicitur, mordicus abrupit. Hinc Tyr unimanus est, et pacis inter homines reconciliator minime existimatur[1].

Garmus canis ingens qui mortuos custodiat, in fine saeculorum vinculis solutus cum Tyre pugnet et alter alterum necet[2].

Tyr (Carolus Fridericus de Saltza(sv), 1893)

Nomen Týr 'deum' significat et ex vocabulo Protogermanico tîwaz provenit, et id ipsum ex vocabulo Protoindoeuropaeo dyeus quod deus principalis primum fuit et praecursor Dios in mythologia Graeca et Dyaus Pitar in religione Vedica.

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Fabulae Nordicae
Malleus Thori
Deitates, heroes proceresque
Asae Balderus • Bragius • Forsetius • Dellingr • Fricco • Heimdallus • Hermodus • Hoedus (Hoetherus) • Hoenir • Lodur • Lokius • Tyr • Meili • Mímir • Modius et Magnius • Niordus • Othinus • Óðr • Thorus • Ullus • Valius • Vidar • Vili et Ve
Asides Bil • Eir • Freyja • Frigg • Fulla • Gerðr • Geviona • Gná • Hlín • Ilmr • Iduna • Irpa • Jǫrð • Lofn • Nanna • Njǫrun • Rán • Rindr • Saga • Sivia • Sigyna •Sjǫfn • Skaði • Snotra • Sól • Syn • Þorgerðr Hǫlgabrúðr • Þrúðr • Vár • Vǫr
Alii Askus et Embla • Dís (Nornae • Valcyriae) • Dvergi • Einheri • Alfi (Alfi lucidi • Alfi tenebrosi) • Fenrir • Hela • Iormungandus • Jǫtunn • Kvasir • Níðhǫggr • Sigurthus • Vani • Volundus • Vættir
Loci

Asgardus • Bivresta • Fólkvangr • Ginnungagap • Hela • Iotunheimus • Midgardus • Muspellsheimus • Niflheimus • Valhalla • Vígríðr • Putei (Fons Mimiris (Mímisbrunnr) • Hvergelmir • Fons Urdae (Urðarbrunnr)) • Yggdrasil

Res gestae

Bellum Asarum et Vanorum • Hiems magna (Fimbulvetr) • Crepusculum deorum (Ragnarǫk)

Fontes indagationis

Gesta Danorum • Edda Poetica • Edda Snorronis • Orbis terrarum (Heimskringla) Petrae runicae • Sagae • Fabulae Tyrfing • Fabulae Vǫlsung • Cantamina Merseburgae • Lingua Nordica antiqua • Orthographia Nordica antiqua

Societas

Blót • Félag • Calendarium Germanicum • Heiti • Hǫrgr • Kenning • Exedra hydromellis • Nīþ • Ritus pagani Nordici • Numeri •Seiðr • Skaldus • Aetas Viccingorum • Vala (Vǫlva)

Vide etiam

Dei Nordici • Populi, res et loci in mythologia Nordica • Paganismus Germanicus • Ásatrú