Jump to content

Varegi

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Varegi[1] vel Varaegi[2] seu Waregi[3] (Ruthenice antiqua Варѧзи) sive Varangi[4] (Graece Βάραγγοι), e Nordico antiquo Væringjar, fuere populi, mari Baltico adiacentes.[5]

Varegi in Imperio Romano Orientali (pictura e chronica)

Secundum opinionem dominantem, Varegi (Варѧзи) vocabulum in litteris Ruthenicis antiquis ad saeculum tredecimum fuit nomen commune pro navigatoribus atque mercatoribus bellicosis Scandinavicis,[6] i.e. Viccingis.[7] Ut Nicolaus Kostomarov explicavit, Varegi vel Varangi (Varingiar), imperatoribus Byzantinis apparentes, e patria sua ad Graeciam per Rutheniam transgredientes (et flumina ut via sua utentes), facti sunt primi Scandinavorum Ruthenis noti, incolae paeninsularum Scandinavicarum, idcirco nomen eorum statale a Ruthenis in denotationem pro omnibus incolis paeninsularum Scandinavicarum et dein etiam pro omnibus incolis Europae Occidentalis transformatum est.[8] Aliqui autem Varegos non (solum) Scandinavos, sed (etiam) Slavos (nempe Vagrios iuxta litus meridianum maris Baltici habitantes) esse putant.[9][10] Opiniones aliae etiam exstant.[11]

Mentio prima Varegorum in annalibus Ruthenicis antiquis connecta est cum legenda de "vocatione Varegorum" (cum Rurico[12] duce). Opiniones de contributione Varegorum illorum ad creationem civitatis Ruthenicae (Russicae) antiquae tam controversae sunt quam sententiae de origine eorum: alii Varegos ut conditores veros civitatis illius aestimant, alii tamen pondus Varegorum in hac re negant.[11] Saeculis ab nono ad undecimum Varegi in Ruthenia satis multi fuere, aut in exercitu ducali milites (duces Kiovienses Vladimirus I Magnus et Iaroslaus I Sapiens nonnumquam catervas conducticias Varegorum invitaverunt, quibus in bellis utebantur) aut in via "ex Varegis ad Graecos" mercatores, in societate Slavica celeriter assimilatione affecti.[13]

  1. ↑ "Varegi": , , .
  2. ↑ "Varaegi": , , .
  3. ↑ "Waregi": , .
  4. ↑ "Varangi": .
  5. ↑ "Per Waregos Russi intelliguntur quicquid nationum mari Balthico adjacet, Finnos, Suecos, Livos, Russos, Vandalos." (Georgii Hornii Orbis imperans seu Tractatus de XIII orbis imperiis..., Lugduni Batavorum, 1668, p. 246)
  6. ↑ "Варяги" in Dictionario illustrato encyclopaedico novo (Новый иллюстрированный энциклопедический словарь, В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда et al. edd. Moscuae: Большая Российская энциклопедия, 2001. ISBN 5-85270-259-5)
  7. ↑ Алексеев А. Викинги, варяги, Русь (Наука и жизнь, №5, 2008)
  8. ↑ Костомаров Н.И. Варяги (из примечаний)
  9. ↑ Перевезенцев С.В. Кто такие варяги?[nexus deficit]
  10. ↑ "...uidentur itaque mihi Rutheni ex Vuagrijs, seu Vuaregis potius, principes suos euocasse..." (Rerum Moscoviticarum Commentarii Sigismundi Liberi Baronis in Herberstain, Neyperg & Guettenhag, Basileae, 1571, p. 3)
  11. 1 2 Горский А. В дыму варяжских баталий (Вокруг света, №10 (2853), 2011)
  12. ↑ "RURICUS, conditor Monarchiae Russicae." (Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~, tomus IV., p. cv)
  13. ↑ "Варяги" in Encyclopaedia Sovietica Magna editionis tertiae

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]