Neura sensoria retinalia

Neura sensoria retinalia[1] vel photoreceptoria sunt neura transformata in retina quae lucis energiam in signa chemica et electrica transmutant. Nam pigmenta transmembranea in discorum membrana praebent quae postquam photonibus icta sunt neurotransmissoris glutamati emissionem cohibent atque ita nuntia neuris posterioribus in visionis systemate mittunt. Duo genera neurorum sensoriorum distinguntur: neura bacillifera ad visionem nocturnam sine coloribus accomodata et neura conifera visionem acutam et coloratam praebentia.
De phototransductione
[recensere | fontem recensere]
Molecula photonibus transformata est retinal, aldehydum ex vitamino A per oxitationem derivatum. Ad pigmenta discorum membranaceorum formanda retinal cum proteinis opsinis appellatis componitur. Retinal semper unum et idem remanet in omnibus neuris sensoriis retinae, opsinae sunt quae praeferentiam erga certas longitudines undae definiunt. Plures enim opsinarum species sunt, rhodopsina in baculis et variae iodopsinae in conis.
Retinal duas structuras induere potest quae isomera dicuntur. In obscuritate stratum pigmentosum retinae isomerum 11-cis fabricat sive ex vitamino A sive ex moleculis retinalis iam consumptis (totum-trans). Nam retinal 11-cis photone ictum in retinal totum-trans mutatur. Tum et opsina formam suam excitatam sumit et paulo post a retinale solvitur. Retinal totum-trans in stratum pigmentosum redit ubi regeneratur ad usum ulteriorem (cyclus retinalis).
Opsinae excitatae canales cationtium in cellulam intrantium (Ca++ et Na+) per proteinum G transducinam appellatam claudunt. Etenim transducina phosphodiesterasem stimulat quae GMPc (guanosinum monophosphatum cyclicum) hydrolyzat. GMPc est molecula quae canalibus adligata eos apertos tenet. Postquam GMPc sublatum est potentia membranae, in obscuritate -40 mV, usque ad -65 mV augetur et neuron sensorium neurotransmissorem ad neuron bipolare transmittere desinit. Quod et ipsum nuntius est. Nam glutamatum neurotransmissor inhibens ibi est: cum cessat neuron bipolare stimulatur et potentia postsynaptica excitans nascitur.
Neura sensoria potentias actionis non gignunt sed tantum potentias graduatas.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Federica Genovese, Johannes Reisert, Johannes Reisert, Vladimir J. Kefalov . "Sensory Transduction in Photoreceptors and Olfactory Sensory Neurons: Common Features and Distinct Characteristics", Frontiers in Cellular Neuroscience. Cellular Neurophysiology, 2021
- Handbook of Clinical Neurology. Volumen 217: Retina Structure, Function, and Genetics, Elsevier, 2026 imprimis caput 7: "Retinal cell types: Rod and cone photoreceptors" et caput 14: "Phototransduction in vertebrate rod and cone cells".
- Trevor D. Lamb, "Photoreceptor physiology and evolution: cellular and molecular basis of rod and cone phototransduction", The Journal of Physiology, 2022
- Debarshi Mustafi, Andreas H. Engel, Krzysztof Palczewski. "Structure of cone photoreceptors", Progress in Retinal and Eye Research, 2009: 289-302
- Edward N Pugh, "Rods Are Rods and Cones Cones, and (Never) the Twain Shall Meet", Neuron, 2001: 375-376
- C. Salesse, "Physiologie du signal visuel rétinien : de la phototransduction jusqu’au cycle visuel", Journal Français d'Ophtalmologie, 2017: 239-250
- Jin-Shan Wang, Vladimir J. Kefalov. "The Cone-specific visual cycle", Progress in Retinal and Eye Research, 2011: 115-128